CORDUBA

CORDUBA
CORDUBA
Baeticae Hispaniae urbs clarissima, Episcopalis utriusque Senecae, Lucani, magni Capitanei Gonzales, Ivan Menae, Poetae Hispani. Ambrosii Moralis, Historici patria, ad fluv. Quadalquivir. Martialis, l. 1. Epigr. 62. ad Licinianum, v. 7.
Duosque Senecas, unicumque Lucanum
Facunda loquitur Corduba.
Quamquam Tullius Cordubenses Poetas irridet, in oratione pro Archia. Fertilitas eius, et dives cultus scriptoribus laudatur. Silius, l. 3. v. 401.
Nec decus auriferae cessavit Corduba terrae.
Martialis, l. 9. Epigr. 62. v. 2.
Qua dives placidum Cordaba Baetin amt.
Hodie Cordova. Hîc Averroes et Avicenna docuerunt. Mariana, Boter. relat. Hisp. Plinius tradit, l. 3. c. 1. Coloniam Patriciam cognominatam, quod etiam Ambrosius Moralis ex eius antiquis marmorum inscriptionibus ostendit. Sed et Augusti Imperatoris aereus nummus videtur, cum literis COLONIA PATRICIA. Corduba, inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 34. Arabice dicitur Corteba, insertô R. (de quo vide in Sardinia) Corteba autem Syris est trapetum, seu mola olearia. Iam vero Cordubae, et in vicinis locis magna vis fuit trapetorum. Statius in Lucani Genthliaco, l. 2. Sylv. 7. v. 28.
Quae Tritonide fertiles Athenas
Unctis, Baetica provocas trapetis.
Baetica, i. e., ea pars Baeticae potissimum, quae est circa Cordubam. Agitur enim de Lucani patria, quae Cordubensis erat. Nec alio referenda haec Martialis, l. 7. Epigr. 27. v. 3.
Nec Tartessiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
Cedat. ---- ----
Idem enim de Corduba nominatim, l. 12. Epigr. 64.
Uncto Corduba laetior Venafro.
Ubi Cordubam cum Venafro confert, Campaniae oppido, cuius ager est olei feracissimus, ut in Venafro postea videbimus. Erat haec urbs, sub Romanis et Mauris, quibus ibi Moschea, post Mechanam, celeberrima, magni nominis. Ex his Abderamen, plurimos ob Christi fidem suppliciis affecit, A. C. 857. paulo post subitâ exstinctus morte, Rodcric. Toletan. Ibi Concilium ab Osio Episcopo habitum, A. C. 348. Pseudosynodus saecul. 9. contra illos, qui pro defensione Religionis Christianae, a Mauris impetitae, Martyrio se offerebant. Eulog. memor. Sanct. l. 2. c. 9. et seqq. Baron. A. C. 851. n. 5. etc. Item Corduba mons Lusitaniae, qui Corvan vulgo dicitur, teste Andr. Resendiô. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Corduba — Saltar a navegación, búsqueda Córdoba, Puente Romano y Mezquita Catedral Se conoce como Córduba a la capital de la provincia Bética de la Hispania romana, siendo una de las fases de esplendor de la actual ciudad de Córdoba …   Wikipedia Español

  • Cordŭba — (a. Geogr.), Stadt im Bätischen Spanien, jetzt Cordova, s.d. 2) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Corduba — Cordŭba, Stadt in Hispania Baetica, jetzt Córdoba …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Corduba — Le pont romain de Cordoue. Corduba est connue comme la capitale de la province de Bétique en Hispanie romaine, et comme l une des phases de la splendeur de l actuelle ville de Cordoue. Histoire …   Wikipédia en Français

  • CORDUBA (de) — de CORDUBA illustris in Hispania Familiae nomen, quae in Gallaecia primum floruit, sub nominibus de Temez et Chantada, dein a Corduba Mauris erepta nomen sortita est, ac in Andaluzia sedem fixit. Rami eius praecipui tres sunt. Primus est de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Corduba — Córdoba Wappen Karte von Spanien …   Deutsch Wikipedia

  • Corduba, SS. — SS. Corduba et Fortunata, (22. Oct.), erlitten zu Rimini in Italien den Martertod. (El.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Corduba (Asteroid) — Asteroid (365) Corduba Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,8046  …   Deutsch Wikipedia

  • Corduba — ► HISTORIA Colonia romana situada en la actual ciudad de Córdoba …   Enciclopedia Universal

  • (365) Corduba — Corduba Descubrimiento Descubridor Auguste Charlois Fecha 21 de marzo de 1893 Elementos orbitales …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”